MELLUSIUM

MELLUSIUM
MELLUSIUM
melius Mollusoum, et Bruscum. aceris rubera, in Veter. elegantiore usu. Plinius. l. 16. c. 16. Bruscum intortius crispum: molluscum simplicius sparsum; et si magnitudinem mensarum caperet, hand dubie praeferretur citro. Nunc intra pugillares lectorumque solidos aut laminas rarô usu spectatur. Nempe, quod magnitudinem mensarum non caperet, ex eo
fiebant solidi lecti vel laminae, quibus operiebantur lecti: viliori enim ligno laminas inducebant, ex pretiosiori. Idem l. eod. c. 43. Haec prima origo luxuriae, arborem aliâ integi et viliores lignô pretiosiores cortice fieri, ut una arbor saepius vaeniret. Excogitatae sunt et ligni bracteae, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 416.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”